HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT IV: De ortu et processu praedicationis

#Act. I#Luc. XXIV

Primo siquidem praedicatum est evangelium in Hierusalem, sed propter lapidationem Stephani, et mortem Jacobi gladio occisi, egressi sunt de Hierusalem, praedicantes in finibus Judaeae. Postea transierunt ad Samaritanos, et deinde processerunt per universum orbem. Et cum hoc dixisset, secundum alium evangelistam, elevatis manibus benedixit eis. Et post benedictionem illam, videntibus illis elevatus est. Et nubes suscepit eum ab oculis eorum, quia quasi quodam in globo bajulae nubis ascendit. Non tamen ideo, quod ad ascendendum egeret ministerio nubis, sed ut per hoc ostenderetur quia omnis creatura parata est obsequi suo Creatori.